monumenta.ch > Hieronymus > 24
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXIII <<<     >>> XXV

CAPUT XXIV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et posuit servus manum suam sub femore Abrahae domini sui, et iuravit ei super verbo hoc. Tradunt Hebraei, quod in sanctificatione eius, hoc est, in circumcisione iuraverit. Nos autem dicimus, iurasse eum in semine Abrahae, hoc est, in Christo, qui ex illo nasciturus erat, iuxta Evangelistam Matthaeum, loquentem: Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham.
2 Et tulit vir inaurem auream, didrachmum pondus eius. BACE, quod in hoc loco pro didrachmo scribitur, semiuncia est: SECEL vero qui Latino sermone siclus corrupte appellatur, unciae pondus habet.
3 Ecce ego sto super fontem aquae, et filiae hominum civitatis egredientur ad hauriendam aquam: et erit virgo, cui ego dixero, da mihi bibere paululum aquae de hydria tua, etc. In Hebraeo scriptum est: Ecce ego stans iuxta fontem aquae, et erit adolescentula, quae egredietur ad hauriendum: et dixero ei, da mihi bibere paululum aquae de hydria tua, et caetera. Pro adolescentula quoque, quae Graeco sermone νεανὶς dicitur, ibi legimus ALMA, quod quidem et in Isaia habetur. Nam in eo loco ubi in nostris codicibus scriptum est: Ecce virgo concipiet, et pariet, Aquila transtulit: Ecce adolescentula concipiet, et pariet. In Hebraeo legitur: Ecce alma concipiet, et pariet. Notandum ergo, quod verbum alma, numquam nisi de virgine scribitur, et habet etymologiam, ἀπόκρυφος, id est, abscondita. Scriptum siquidem est in Iob: Sapientia unde invenietur? Et quis locus intellectus? et abscondetur ab oculis omnis viventis. Ubi nunc diximus, abscondetur, in Hebraeo propter declinationem verbi aliter figuratum, NAALMA dicitur. Huic quid simile, licet masculino genere declinetur, et in Regnorum libris scriptum est, ex persona Elisaei loquentis ad Giezi: Et Dominus abscondit a me. Ergo ALMA, quod interpretatur abscondita, idest, virgo, nimia diligentia custodita, maioris mihi videtur laudis esse, quam virgo. Virgo quippe iuxta Apostolum potest esse corpore, et non spiritu. Abscondita vero, quae virgo est, ἐπίτασιν (incrementum) virginitatis habet, ut et virgo sit, et abscondita. Et quae abscondita est, iuxta idioma linguae Hebraeae, consequenter et virgo est; quae autem virgo, non statim sequitur, ut abscondita sit. Hoc idem verbum et in Exodo de Maria sorore Moysi virgine legimus. Ostendant igitur Iudaei in Scripturis alicubi positum ALMA, ubi adolescentulam tantum, et non virginem sonet: et concedimus eis, illud quod in Isaia apud nos dicitur: Ecce virgo concipiet, et pariet, non absconditam virginem, sed adolescentulam significare iam nuptam.
4 Et dimiserunt Rebeccam sororem suam, et substantiam eius, et servum Abraham, et viros qu cum eo erant. In Hebraeo habet: Et dimiserunt Rebeccam sororem suam, et nutricem eius, et servum Abrahae, et viros illius. Decens quippe erat, ut ad nuptias absque parentibus virgo proficiscens, nutricis solatio foveretur.
5 Et ipse habitabat in terra Austri: et egressus est Isaac exerceri in campo ad vesperam. Terra Austri, Geraram signat, unde a patre ad immolandum quondam fuerat adductus. Quod autem ait, Et egressus est, ut exerceretur in campo, quod Graece dicitur, ἀδολεσχῆσαι, in Hebraeo legitur: Et egressus est Isaac, ut loqueretur in agro, inclinante iam vespera. Significat autem secundum illud, quod Dominus solus orabat in monte, etiam Isaac, qui in typo Domini fuit, ad orationem, quasi virum iustum domo egressum: et vel nona hora, vel ante solis occasum, spirituales Deo victimas obtulisse.
6 Et tulit theristrum, et operuit se. Theristrum pallium dicitur, genus etiam nunc Arabici vestimenti, quo mulieres provinciae illius velantur.